monumenta.ch > Plinius > sectio 191

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 191
{LIII} Ab his per se ad medicinam pertinentia terrae genera tractabimus. Samiae II sunt, quae collyrium et quae aster appellantur. prioris laus ut recens sit ac levissima linguaeque glutinosa, altera glaebosior; candida utraque. uritur, lavatur. sunt qui praeferant priorem. prosunt sanguinem expuentibus; emplastrisque, quae siccandi causa componuntur, oculorum quoque medicamentis miscentur.